Wisdom
> Wisdom  >
16 Verses | Page 1 / 1
(King James Version)


Show / Hide


1. 1  
- Diligite justitiam, qui judicatis terram./ Sentite de Domino in bonitate,/ et in simplicitate cordis quærite illum :/ (Ⅳ)
1. 2  
- quoniam invenitur ab his qui non tentant illum,/ apparet autem eis qui fidem habent in illum./ (Ⅳ)
1. 3  
- Perversæ enim cogitationes separant a Deo ;/ probata autem virtus corripit insipientes./ (Ⅳ)
1. 4  
- Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia,/ nec habitabit in corpore subdito peccatis./ (Ⅳ)
1. 5  
- Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum,/ et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu,/ et corripietur a superveniente iniquitate./ (Ⅳ)
1. 6  
- Benignus est enim spiritus sapientiæ,/ et non liberabit maledicum a labiis suis :/ quoniam renum illius testis est Deus,/ et cordis illius scrutator est verus,/ et linguæ ejus auditor./ (Ⅳ)
1. 7  
- Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum,/ et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis./ (Ⅳ)
1. 8  
- Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere,/ nec præteriet illum corripiens judicium./ (Ⅳ)
1. 9  
- In cogitationibus enim impii interrogatio erit ;/ sermonum autem illius auditio ad Deum veniet,/ ad correptionem iniquitatum illius./ (Ⅳ)
1. 10  
- Quoniam auris zeli audit omnia,/ et tumultus murmurationum non abscondetur./ (Ⅳ)
1. 11  
- Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest,/ et a detractione parcite linguæ :/ quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit,/ os autem quod mentitur occidit animam.]\ (Ⅳ)
1. 12  
- Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ,/ neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum./ (Ⅳ)
1. 13  
- Quoniam Deus mortem non fecit,/ nec lætatur in perditione vivorum./ (Ⅳ)
1. 14  
- Creavit enim ut essent omnia,/ et sanabiles fecit nationes orbis terrarum :/ et non est in illis medicamentum exterminii,/ nec inferorum regnum in terra./ (Ⅳ)
1. 15  
- Justitia enim perpetua est, et immortalis./ (Ⅳ)
1. 16  
- Impii autem manibus et verbis accersierunt illam,/ et æstimantes illam amicam, defluxerunt ;/ et sponsiones posuerunt ad illam,/ quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.] (Ⅳ)


Page: 1
Chapter 1