Tobias
> Tobias  >
25 Verses | Page 1 / 1
(King James Version)


Show / Hide


1. 1  
- Tobias ex tribu et civitate Nephthali (quæ est in superioribus Galilææ supra Naasson, post viam quæ ducit ad occidentem, in sinistro habens civitatem Sephet) (Ⅳ)
1. 2  
- cum captus esset in diebus Salmanasar regis Assyriorum, in captivitate tamen positus, viam veritatis non deseruit, (Ⅳ)
1. 3  
- ita ut omnia quæ habere poterat, quotidie concaptivis fratribus, qui erant ex ejus genere, impertiret. (Ⅳ)
1. 4  
- Cumque esset junior omnibus in tribu Nephthali, nihil tamen puerile gessit in opere. (Ⅳ)
1. 5  
- Denique, cum irent omnes ad vitulos aureos quos Jeroboam fecerat rex Israël, hic solus fugiebat consortia omnium. (Ⅳ)
1. 6  
- Sed pergebat in Jerusalem ad templum Domini, et ibi adorabat Dominum Deum Israël, omnia primitiva sua et decimas suas fideliter offerens, (Ⅳ)
1. 7  
- ita ut in tertio anno proselytis et advenis ministraret omnem decimationem. (Ⅳ)
1. 8  
- Hæc et his similia secundum legem Dei puerulus observabat. (Ⅳ)
1. 9  
- Cum vero factus esset vir, accepit uxorem Annam de tribu sua, genuitque ex ea filium, nomen suum imponens ei : (Ⅳ)
1. 10  
- quem ab infantia timere Deum docuit, et abstinere ab omni peccato. (Ⅳ)
1. 11  
- Igitur, cum per captivitatem devenisset cum uxore sua et filio in civitatem Niniven cum omni tribu sua (Ⅳ)
1. 12  
- (cum omnes ederent ex cibis gentilium), iste custodivit animam suam, et numquam contaminatus est in escis eorum. (Ⅳ)
1. 13  
- Et quoniam memor fuit Domini in toto corde suo, dedit illi Deus gratiam in conspectu Salmanasar regis, (Ⅳ)
1. 14  
- et dedit illi potestatem quocumque vellet ire, habens libertatem quæcumque facere voluisset. (Ⅳ)
1. 15  
- Pergebat ergo ad omnes qui erant in captivitate, et monita salutis dabat eis. (Ⅳ)
1. 16  
- Cum autem venisset in Rages civitatem Medorum, et ex his quibus honoratus fuerat a rege, habuisset decem talenta argenti : (Ⅳ)
1. 17  
- et cum in multa turba generis sui Gabelum egentem videret, qui erat ex tribu ejus, sub chirographo dedit illi memoratum pondus argenti. (Ⅳ)
1. 18  
- Post multum vero temporis, mortuo Salmanasar rege, cum regnaret Sennacherib filius ejus pro eo, et filios Israël exosos haberet in conspectu suo, (Ⅳ)
1. 19  
- Tobias quotidie pergebat per omnem cognationem suam, et consolabatur eos, dividebatque unicuique, prout poterat, de facultatibus suis : (Ⅳ)
1. 20  
- esurientes alebat, nudisque vestimenta præbebat, et mortuis atque occisis sepulturam sollicitus exhibebat. (Ⅳ)
1. 21  
- Denique cum reversus esset rex Sennacherib, fugiens a Judæa plagam quam circa eum fecerat Deus propter blasphemiam suam, et iratus multos occideret ex filiis Israël, Tobias sepeliebat corpora eorum. (Ⅳ)
1. 22  
- At ubi nuntiatum est regi, jussit eum occidi, et tulit omnem substantiam ejus. (Ⅳ)
1. 23  
- Tobias vero cum filio suo et cum uxore suo fugiens, nudus latuit, quia multi diligebant eum. (Ⅳ)
1. 24  
- Post dies vero quadraginta quinque occiderunt regem filii ipsius, (Ⅳ)
1. 25  
- et reversus est Tobias in domum suam, omnisque facultas ejus restituta est ei. (Ⅳ)


Page: 1
Chapter 1