Judith
> Judith  >
12 Verses | Page 1 / 1
(King James Version)


Show / Hide


1. 1  
- Arphaxad itaque, rex Medorum, subjugaverat multas gentes imperio suo, et ipse ædificavit civitatem potentissimam, quam appellavit Ecbatanis, (Ⅳ)
1. 2  
- ex lapidibus quadratis et sectis : fecit muros ejus in altitudinem cubitorum septuaginta, et in latitudinem cubitorum triginta : turres vero ejus posuit in altitudinem cubitorum centum. (Ⅳ)
1. 3  
- Per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio tendebatur, posuitque portas ejus in altitudinem turrium : (Ⅳ)
1. 4  
- et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui, et in gloria quadrigarum suarum.\ (Ⅳ)
1. 5  
- Anno igitur duodecimo regni sui, Nabuchodonosor rex Assyriorum, qui regnabat in Ninive civitate magna, pugnavit contra Arphaxad, et obtinuit eum (Ⅳ)
1. 6  
- in campo magno qui appellatur Ragau, circa Euphraten, et Tigrin, et Jadason, in campo Erioch regis Elicorum. (Ⅳ)
1. 7  
- Tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor, et cor ejus elevatum est : et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia, et Damasco, et Libano, (Ⅳ)
1. 8  
- et ad gentes quæ sunt in Carmelo et Cedar, et inhabitantes Galilæam in campo magno Esdrelon, (Ⅳ)
1. 9  
- et ad omnes qui erant in Samaria, et trans flumen Jordanem usque ad Jerusalem, et omnem terram Jesse quousque perveniatur ad terminos Æthiopiæ. (Ⅳ)
1. 10  
- Ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum : (Ⅳ)
1. 11  
- qui omnes uno animo contradixerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine honore abjecerunt. (Ⅳ)
1. 12  
- Tunc indignatus Nabuchodonosor rex adversus omnem terram illam, juravit per thronum et regnum suum quod defenderet se de omnibus regionibus his. (Ⅳ)


Page: 1
Chapter 1