1 Maccabees
> 1 Maccabees  >
67 Verses | Page 2 / 2
(King James Version)


Show / Hide


1. 51  
- et relinquere filios suos incircumcisos, et coinquinari animas eorum in omnibus immundis, et abominationibus, ita ut obliviscerentur legem, et immutarent omnes justificationes Dei : (Ⅳ)
1. 52  
- et quicumque non fecissent secundum verbum regis Antiochi, morerentur. (Ⅳ)
1. 53  
- Secundum omnia verba hæc scripsit omni regno suo : et præposuit principes populo, qui hæc fieri cogerent. (Ⅳ)
1. 54  
- Et jusserunt civitatibus Juda sacrificare. (Ⅳ)
1. 55  
- Et congregati sunt multi de populo ad eos qui dereliquerant legem Domini, et fecerunt mala super terram : (Ⅳ)
1. 56  
- et effugaverunt populum Israël in abditis, et in absconditis fugitivorum locis.\ (Ⅳ)
1. 57  
- Die quintadecima mensis Casleu, quinto et quadragesimo et centesimo anno, ædificavit rex Antiochus abominandum idolum desolationis super altare Dei, et per universas civitates Juda in circuitu ædificaverunt aras : (Ⅳ)
1. 58  
- et ante januas domorum et in plateis incendebant thura, et sacrificabant : (Ⅳ)
1. 59  
- et libros legis Dei combusserunt igni, scindentes eos : (Ⅳ)
1. 60  
- et apud quemcumque inveniebantur libri testamenti Domini, et quicumque observabat legem Domini, secundum edictum regis trucidabant eum. (Ⅳ)
1. 61  
- In virtute sua faciebant hæc populo Israël, qui inveniebatur in omni mense et mense in civitatibus. (Ⅳ)
1. 62  
- Et quinta et vigesima die mensis sacrificabant super aram, quæ erat contra altare. (Ⅳ)
1. 63  
- Et mulieres, quæ circumcidebant filios suos, trucidabantur secundum jussum regis Antiochi, (Ⅳ)
1. 64  
- et suspendebant pueros a cervicibus per universas domos eorum : et eos, qui circumciderant illos, trucidabant. (Ⅳ)
1. 65  
- Et multi de populo Israël definierunt apud se, ut non manducarent immunda : et elegerunt magis mori, quam cibis coinquinari immundis : (Ⅳ)
1. 66  
- et noluerunt infringere legem Dei sanctam, et trucidati sunt : (Ⅳ)
1. 67  
- et facta est ira magna super populum valde. (Ⅳ)


Page: << 2
Chapter 1